ORDO DIVINI SACRIFICII
SANCTI PATRIS NOSTRI JOANNIS CHRYSOSTOMI
Testo completo della Divina Liturgia
di San Giovanni Crisostomo
nella traduzione latina di Erasmo
da Rotterdam
(dal vol. 63 della Patrologia
Greca del Migne)
Sacerdos
divinum mysterium peracturus, ante omnia confessus et cum omnibus reconciliatus,
cor etiam pro viribus purum conservare debet a pravis cogitationibus, et
a vespere continuisse, atque usque ad sacrificii tempus vigilasse. Tempore
autem sacrificii instante; postquam solitam præsidi pœnitentiam fecerit,
templum ingreditur, et diacono junctus, ter simul adorant ad orientem coram
Salvatoris et sanctissime Deiparæ imagine, et ad duos choros singulatim
inclinant. Quando autem adorant, hanc orationem secreto dicunt:
Domine
Deus noster, emitte manum tuam ex sancto habitaculo tuo, et confirma me
ad propositum ministerium tuum, ut inculpate tremendo tuo tribunali adstans,
incruentum sacrificium peragam; quia tua est potentia et gloria in sæcula
sæculorum. Amen.
Ingressi
autem in sacrarium accipiunt uterque manibus suis tunicam sibi propriam,
et tres reverentias versus orientem facunt, apud se dicentes:
Deus propitius esto mihi peccatori. (Luc. 18:13).
Deinde
diaconus inclinato capite accedit ad sacerdotem, et manu dextera tenens
dalmaticam cum stola dicit:
Benedice, domine, dalmaticam cum stola.
Sacerdos
vero manu benedicens, ait. Benedictus
Deus noster perpetuo, nunc et semper, et in sæcula sæculorum.
Amen.
Deinde
secedit diaconus seorsum in unam sacrarii partem, et induitur tunica sic
orans:
Exsultabit anima mea in Domino: induit enim me vestimento salutis, et tunica
lætitiæ circumdedit me: et tamquam sponso mihi mitram imposuit,
et sicut sponsam me ornamento circumvestivit (Isai. 61:10)
Et
stolam osculatus, sinistro humero illam imponit. Sacerdos quoque accepta
tunica, illam benedicit, et osculatus induit, dicens apud se præfatum
psalmum sicut diaconus. Et
sacerdos accipit in dextera manu supermanicalia, et dicit:
Dextera tua, Domine, glorificata est in fortitudine; dextera tua, Domine,
confregit inimicos, et multitudine gloriæ tuæ confregisti adversarios;
dextera Domini fecit virtutem (Exod. 15:6). In sinistra vero
manu, sic dicit: Manus tuæ fecerunt me et plasmaverunt me (Psal.
118:73).
Deinde
accipiens stolam, et benedicens, osculatur; et collo suo imponens, dicit:
Benedictus Deus, qui effundet gratiam suam super sacerdotes suos, ut unguentum
super caput, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in
oram vestimenti ejus, ut ros Ærmon, qui descendit in montes Sion:
quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, vitam usque in sæculum
(Psal. 132:2).
Et
accipiens zonam, et benedicens, osculatur, et dicit:
Benedictus Deus, qui præcingit me virtute, et effundit gratiam suam
perpetuo, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
Deinde
accepto subgenuali, si est protosyncellus magnaæ ecclesiæ,
vel quivis alius habens dignitatem aliquam, et postquam benedixit, et osculatus
est, dicit:
Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime: speciem tuam et pulchritudine
tua intende, prospere procede et regna, propter veritatem et mansuetudinem
et justitiam, et deducet te mirabiliter dextera tua (Psal. 44:5)
perpetuo, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
Deinde
accipiens casulam, et benedicens, exosculatur et ait:
Sacerdotes tui, Domine, induent justitiam, et sancti tui exsultatione exsultabunt
perpetuo (Psal. 131:7), nunc et semper, et in sæcula sæculorum.
Amen.
Dehinc
procedentes ad propositionis mensam, lavant manus dicentes:
Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine,
ut audiam vocem laudis tuæ, et enarrem universa mirabilia tua. Domine,
dilexi decorem domus tuæ et locum habitations gloriæ tuæ:
ne perdas cum impiis animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam, in
quorum manibus iniquitates sunt: dextera eorum repleta est muneribus; ego
autem in innocentia mea ingressus sum: redime me, Domine, et miserere mei:
pes meus stetit in directo: in ecclesiis benedicam te, Domine (Psal.
25:12).
Diaconus
vero sacra præparat, sanctum quidem discus ad partem sinistram, calicem
vero ad dexteram, et alia cum ipsis. Dehinc tres reverentias ante proprositionis
mensam facientes dicunt:
Deus propitius esto mihi peccatori, et miserere me. (Luc. 18:13);
et
illud: Redemisti nos de maledicto legis pretioso sanguine tuo, cruci
affixus et lancea perforatus, immortalitatem tamquam ex fonte præbuisti
hominibus, Salvator noster, gloria tibi.
Deinde
dicit diaconus:
Benedic, domine. Et
benedicit sacerdos:
Benedictus Deus noster perpetuo, nunc et semper, et in sæcula sæculorum.
Amen.
Deinde
accipit sacerdos in sinistra manu oblationem, in dextera vero sanctam lanceam;
et cum ea signum faciens supra sigillum oblatae, ter dicit:
In memoriam Domini et Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi.
Et
statim infigit sanctam lanceam in dexteram partem sigilli, et scindens
dicit:
Tamquam ovis ad occisionem ductus est. In sinistra similiter infigens
sanctam lanceam dicit: Et sicut agnus sine malitia coram tondente se
sine voce, sic non aperit os suum (Isai. 53:7)
In
superiore autem parte sigilli infigens sanctam lanceam dicit:
In humilitate ejus judicium ejus sublatum est. In inferiori etiam sigilli
parte rursus infigens sanctam lanceam dicit: Generationem ejus quis
enarrabit? (Ibid.
v. 8)
Diaconus
vero in qualibet incisione dicit:
Dominum precemur. Tenens autem dextera manu stolam, postea dicit diaconus:
Tolle, domine.
Et
sacerdos immittens sanctam lanceam, ex obliquo dexteræ partis oblataæ,
extollit sanctum panem sic dicens:
Quia tollitur de terra vita ejus, perpetuo, nunc et semper, et in sæcula
sæculorum. Amen. Et ponens ipsum sublimem in sancto disco, postquam
dixit diaconus, Immola, domine, sacerdos sacrificat illum in modum
crucis, dicens: Immolatur Agnus Dei, qui tollit peccatum mundi, pro
mundi vita et salute. Et
convertit aliam partem, quæ habet superne crucem; et dicit diaconus:
Punge, domine.
Sacerdos
autem ipsum in dextera pungens cum sancta lancea dicit:
Et unus militum lancea latus ejus aperuit; et statim exivit sanguis et
aqua (Joan. 19:34). Diaconus autem infundit in sanctum calicem
vinum et aquam simul, postquam sacerdoti dixit: Benedic, domine, mixtionem
hanc. Et sacerdos benedicit.
Deinde
accipiens sacerdos secundam oblatam, dicit:
In honorem et memoriam super omnes benedictæ gloriosæ Dominæ
nostræ Deiparæ et semper virginis Mariæ: cujus precibus
suscipe, Domine, sacrificium hoc in supercæleste altare tuum.
Et
elevans particulam cum sancta lancea, ponit ad sinistram sancti panis.
Postea tertiam oblatam accipiens, dicit:
Honorandi gloriosi prophetæ Præcursoris et Baptistæ Joannis,
sanctorum gloriosorum patrum nostrorum pontificum, Basilii Magni, Gregorii
Theologi, Joannis Chrysostomi, Athanasii, Cyrilli, Nicolai Myrensis, et
omnium sanctorum pontificum; sancti apostoli, primi martyris et archidiaconi
Stephani; sanctorum magnorum martyrum, Georgii, Demetrii, Theodori et omnium
sanctorum martyrum; sanctorum deiferorum patrum nostrorum, Antonii, Euthymii
et Sabæ sanctificati, Onuphrii, Arsenii, Athanasii in monte Atho,
et omnium sanctorum; sanctorum medicorum absque mercede, Cosmæ et
Damiani, Cyri et Joannis Eleemosynarii et Hermolai, Sampsonis et Diomedis,
Thallalei et Tryphonis, et reliquorum; sanctorum Deiparentum Joachim et
Annæ; sancti illius, cujus est dies festus; et omnium sanctorum,
quorum precibus protege nos, Deus.
Et
sic attollens particulam, ponit eam infra dexteram partem. Deinde accepta
alia oblata dicit:
Pro archiepiscopo nostro N.: venerandu presbyteratu, in Christo diaconatu,
et omni sacerdotali ordine: pro memoria et remissione peccatorum semper
memorabilium conditorum huius sanctæ ædis. Hic vivorum et
mortuorum, quorum vult sacerdos, nominatim mentionem facit. Et omnium
qui in spe resurrectionis et vitæ æternæ in communione
tua obierunt, orthodoxorum patrum et fratrum nostrorum, benigne Domine,
veniam indulge. Et sic particulam attollens, ponit illam infra sinistram
partem.
Accepto
deinde thuribulo et incenso diaconus dicit sacerdoti: Benedic,
domine, incensum; et Dominum precemur. Et sacerdos dicit orationem:
Incensum tibi offerimus, Christe Deus, in odorem suavitatis spiritualis,
quem suscipe, Domine, in sanctum et supercæleste et spirituale altare
tuum: et repende nobis abundantes tuas miserationes, et illas largire nobis
servis tuis, qui invocamus nomen tuum, Patris et Filii et Spiritus Sancti,
perpetuo, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
Diaconus:
Dominum precemur. Et sacerdos cum asteriscum suffumigaverit, ponit eum
super panem, et dicit: Et veniens stella stetit supra ubi erat puer
jacens (Matth. 2.9), perpetuo, nunc et semper, et in sæcula
sæculorum. Amen.
Diaconus:
Dominum precemur. Sacerdos postquam primum velum incenso honoravit,
tegit sanctum panem et dicit: Dominus regnavit, decorem indutus est:
indututs est Dominus fortitudinem et præcinxit se: etenim firmavit
orbem terræ, qui non commovebitur
(Psal. 92.1). Domum tuam
decet sanctitudo, Domine, in longitudine dierum, perpetuo, nunc et semper,
et in sæcula sæculorum. Amen.
Diaconus:
Dominum precemur. Tege, domine. Sacerdos suffumigans secundum velum,
et tegens sanctum calicem dicit: Operuit cælos virtus tua Christe,
et laudis tuæ plena est terra perpetuo, nunc et semper, et in sæcula
sæculorum. Amen.
Diaconus:
Dominum precemur. Tege, domine. Et sacerdos suffumigans aerem, et utraque
velans, ait: Protege nos sub umbra alarum tuarum (Psal. 16.8),
Deus noster, perpetuo, nunc et semper, et in sæcula sæculorum.
Amen.
Deinde
ligatis ambo manibus, postquam pie adoraverunt, dicunt:
Benedictus Dominus Deus noster, cui sic complacuit, perpetuo, nunc et semper,
et in sæcula sæculorum. Amen.
Diaconus
in propositione donorum pretiosorum: Dominum
precemur. Sacerdos propositionis orationem emittit: Dominus Deus
noster, qui cælestem panem, et escam totius mundi Dominum nostrum
et Deum Jesum Christum misisti Salvatorem et redemptorem et beneficum,
nos benedicentem et sanctificantem; ipse benedic hanc propositionem, et
suscipe eam in supercæleste tuum altare: memento ut bonus et benignus
eorum qui obtulerunt, et nos inculpatos custodi, in celebratione divinorum
tuorum mysteriorum. Elata voce: Quoniam sanctificatum et glorificatum
est, honorabilissimum et magnificum nomen tuum, Patris et Filii et Spiritus
Sancti, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
Et
completa oratione propositionem suffumigat, et dimissionem facit, dicens:
Gloria tibi, Christe Deus, spes nostra. Diaconus: Gloria Patri et
Filio et sancto Spiritui, nunc et semper, et in sæcula sæculorum.
Amen.
Sacerdos:
Christus verus Deus noster, intercessionibus sanctissimæ, intemeratæ,
super omnes benedictæ, gloriosæ Dominæ nostræ Deiparæ
et semper virginis Mariæ, virtute venerandæ et vivificæ
crucis et omnium sanctorum, misereatur nostri, utpote bonus Deus et benignus.
Chorus:
Amen.
Et
sic diaconus accepto thuribulo, abit, et sanctam mensam cruciformiter in
circuitu incensat, dicens apud se: In
sepulcro cum corpore, in inferis autem cum anima ut Deus; in paradiso cum
latrone, et in throno eras, Christe, cum Patre et Spiritu, omnia implens,
qui incircumscriptus es. Et psalmum quinquagesimum recitat: Miserere
mei. Deus.
Et
postquam incensavit sacrarium et totum templum, ad sanctum tribunal rursus
ingreditur. Et postquam incensavit sanctam mensam et sacerdotem, thuribulum
deponit in proprio loco:
ipse
vero accedit ad sacerdotem: et simul stantes ante sanctam mensam, et apud
ea quisque adorantes et orantes dicunt: Rex cælestis, Paraclete,
Spiritus veritatis, qui ubique præsens es et omnia imples, thesaurus
bonorum et vitæ largitor, veni et habita in nobis, et purga nos ab
omni macula, et serva, o bone, animas nostras. Illud, Gloria in
excelsis Deo, et in terra (Luc. 2.14), bis; et illud,
Domine,
labia mea aperies (Psal. 50.17); et reliqua, semel.
Deinde
osculatur sacerdos Evangelium; diaconus autem sanctam mensam. Deinde diaconus
caput inclinans sacerdoti, et stolam suam tribus dexteræ suæ
digitis tenens ait:
Tempus faciendi Domino. Benedic,
domine. Et sacerdos ipsum signans dicit: Benedictus Deus noster
perpetuo, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
Diaconus:
Ora pro me, domine. Sacerdos
vero:
Dirigat Dominus gressus tuos. Et rursus diaconus: Recordare mei,
domine. Sacerdos
vero: Recordetur
tui Dominus Deus in regno suo, perpetuo, nunc et semper, et in sæcula
sæculorum. Diaconus:
Amen, amen, amen. Et
postquam ter adoraverunt, dicunt apud se:
Domine, labia mea aperies, etc.
Et
postea egreditur diaconus ex tribunali,
et
postquam ter adoravit, dicit alta voce: Benedic, domine. Sacerdos
autem alta voce dicit: Benedictum regnum Patris et Filii et Spiritus
sancti, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Chorus:
Amen.
Diaconus
alta voce:
In pace Dominum precemur. Chorus: Domine, miserere. Diaconus:
Pro superna pace et salute animarum nostrarum Dominum precemur. Chorus:
Domine, miserere. Diaconus: Pro pace totius mundi, stabilitate sanctarum
Dei Ecclesiarum, et pro omnium concordia Dominum precemur. Chorus:
Domine, miserere. Diaconus: Pro hac sancta domo, et pro iis qui
cum fide, pietate et timore Dei ingrediuntur in eam, Dominum precemur.
Chorus:
Domine, miserere. Diaconus: Pro Archiepiscopo nostro N., venerandis
presbyteris, in Christo diaconis, universo clero et populo Dominum precemur.
Chorus:
Domine, miserere. Diaconus: Pro pissimis et a Deo custoditis Imperatoribus
nostris, pro toto palatio et exercitu ipsorum, Dominum precemur. Chorus:
Domine, miserere. Diaconus: Ut una cum illis bellum gerat, et subiiciat
sub pedibus eorum omnem inimicum et hostem, Dominum precemur. Chorus:
Domine, miserere. Diaconus: Pro Sancta hac mansione, tota urbe et
regione, et iis qui cum fide in illis habitant, Dominum precemur. Chorus:
Domine, miserere. Diaconus: Pro bona aeris temperie, et pro fructum
terræ fertilitate, et pacificis temporibus Dominum precemur. Chorus:
Domine, miserere. Diaconus: Pro navigantibus, iter agentibus, ægrotis,
laborantibus, captivis, et pro salute ipsorum, Dominum precemur. Chorus:
Domine, miserere. Diaconus: Ut liberemur ab omni afflictione, ira,
periculo et necessitate, Dominum precemur. Chorus: Domine, miserere.
Oratio
antiphoni primi secreto.
Domine
Deus noster, cujus nec potentia æstimari, nec gloria comprehendi
potest, cujus misericordia immensa, et benignitas ineffabilis est, ipse,
Domine, pro tua miseratione in nos respice, et in hanc sanctam domum: et
fac nobiscum et cum iis qui nobiscum precantur abundantes misericordias
et miserationes tuas.
Sacerdote
dicente orationem secreto in tribunali, eodem tempore diaconus extra tribunal
pacifica recitat. Si autem non sit diaconus,
sacerdos
post orationem dicit, elata voce, et postea pacifica.
Diaconus:
Suscipe, serva, miserere et custodi nos, Deus, gratia tua. Chorus:
Domine, miserere. Diaconus: Sanctissimæ, intemeratæ,
super omnes benedictæ, Dominæ nostræ Deiparæ et
semper virginis Mariæ cum omnibus sanctis memoriam agentes, nosmetispsos
et mutuo, et totam vitam nostram Christo Deo consecremus. Chorus:
Tibi, Domine.
Alta
voce sacerdos:
Quoniam tibi convenit omnis gloria, honor et adoratio, Patri, et Filio,
et Spiritui sancto, nunc et semper, et in sæcula sæculorum.
Chorus.
Amen.
Post
pacifica chorus psallit primam antiphonam vel typica, si est Dominica;
sin vero, quod diei proprium est.
Oratio
antiphoni secundi secreto.
Domine
Deus noster, salvum fac populum tuum, et benedic hereditatem tuam, plenitudinem
Ecclesiæ tuæ custodi, sanctifica diligentes decorem domus tuæ:
tu ipsos vicissim glorifica divina tua potentia, et ne derelinquas nos
sperantes in te. Nota etiam hic ut et prima oratione, si adsit diaconus,
aut si absit.
Diaconus:
Etiam atque etiam in pace Dominum precemur. Chorus: Domine, miserere.
Diaconus:
Suscipe, serva, miserere et custodi nos, Deus, gratia tua. Chorus:
Domine, miserere. Diaconus: Sanctissimæ, intemeratæ,
super omnes benedictæ, Dominæ nostræ Deiparæ et
semper virginis Mariæ cum omnibus sanctis memoriam agentes, nosmetispsos
et mutuo, et totam vitam nostram Christo Deo consecremus.
Chorus:
Tibi, Domine.
Alta
voce sacerdos:
Quoniam tua est potentia, et tuum est imperium, et virtus, et gloria, Patris,
Filii, et Spiritus sancti, nunc et semper, et in sæcula sæculorum.
Chorus.
Amen.
Post
pacifica secunda cantat chorus secundum antiphonum, vel typica, si est
Dominica; sin vero, quod diei est.
Oratio
tertii antiphoni secreto.
Qui
communes has et concordes orationes largitus es, qui et duobus et tribus
in tuo nomine convenientibus te petitiones daturum pollicitus es: ipse
etiam nunc servorum tuorum petitiones imple ad utilitatem, suppeditans
nobis in præsenti sæculo agnitionem veritatis, et in futuro
vitam æternam largiens. Nota
et hic ut in prima et secunda oratione, si diaconus adsit, necne.
Diaconus:
Etiam atque etiam in pace Dominum precemur. Chorus: Domine, miserere.
Diaconus:
Suscipe, serva, miserere et custodi nos, Deus, gratia tua. Chorus:
Domine, miserere. Diaconus: Sanctissimæ, intemeratæ,
super omnes benedictæ, Dominæ nostræ Deiparæ et
semper virginis Mariæ cum omnibus sanctis memoriam agentes, nosmetispsos
et mutuo, et totam vitam nostram Christo Deo consecremus. Chorus:
Tibi, Domine.
Alta
voce sacerdos:
Quia bonus et benignus Deus es, et tibi gloriam referimus, Patri, et Filio,
et sancto Spiritui, nunc et semper, et in sæcula sæculorum.
Chorus:
Amen.
Hic
chorus cantat tertium antiphonum, vel tertium et sextum canticum matutinorum.
Si vero sit Dominica, cantat beatitudines, et quod proprium est sancti
illius diei. Cum autem pervenit chorus ad Gloria
Patri, sacerdos et diaconus ante mensam ter adorant. Deinde accipiens
sacerdos sanctum Evangelium, dat diacono: atque ita egressi per portam
aquilonaris partis veniunt ad consuetum locum, et et ingressum minorem
peregunt, et inclinant ambo capita, et diacono dicente submisse: Dominum
precemur; simul et stolam tribus digitis apprehendente, dicit sacerdos
orationem ingressus.
Oratio
ingressus sancti Evangelii secreto.
Dominator
Domine Deus noster, qui constituisti in cælis ordines et exercitus
angelorum et archangelorum in ministerium gloriæ tuæ, fac ut
cum introitu nostro sit introitus sanctorum angelorum simul nobiscum ministrantium,
et bonitatem tuam conglorificantium. Alta
voce:
Quoniam te decet gloria, honor et adoratio, Patrem et Filium et sanctum
Spiritum, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Chorus.
Amen.
Oranione
finita, dicit sacerdoti diaconus:
Benedic, domine, sanctum introitum: ostendens simul cum stola partem
orientalem. Et sacerdos cruce versus orientem facta dicit: Benedictus
ingressus sanctorum tuorum perpetuo, nunc et semper, et in sæcula
sæculorum. Amen.
Deinde
diaconus accedit ad episcopum, qui osculatur Evangelium, si adest;
si
non adest, sacerdos osculatur: et ultimo modulo completo, ingreditur
diaconus in medium:et stans ante sacerdotem, tollit modice manus, et ostendens
sanctum Evangelium, dicit alta voce: Sapientia recta. Tum
reverentia exhibita, ipse et sacerdos pone ipsum, in sanctum tribunal ingrediuntur.
Et
diaconus quidem sanctum Evangelium in sacra mensa deponit: cantores
vero dicunt consuetos modulos, et eos qui sunt sancti illius diei: et cum
pervenerint ad ultimum, diaconus versus sacerdotem caput inclinans, et
stolam manu tenens dicit: Benedic, domine, tempus hymni ter sancti. Et
sacerdos sigillo muniens ipsum dicit: Quoniam
sanctus es, Deus noster, perpetuo, nunc et semper. Modulo autem completo
ad sanctas fores diaconus accedit, et foris stantibus stolam ostendit,
alta
voce dicens: Et in sæcula sæculorum.
Chorus: Amen.
Choro
autem ter sanctum hymnum canente, sacerdos precetur secreto.
Oratio
hymni ter sancti secreto dicenda:
Deus sancte, qui in sanctis requiescis, qui ter sancta voce a Seraphim
laudibus celebraris, et a Cherubim glorificaris, et ab omni cælesti
potestate adoraris, qui ex nihilo ad esse cuncta adduxisti, qui creasti
hominem ad imaginem et similitudem tuam, et omni dono exornasti, qui das
petenti sapientiam et intelligentiam, et non despicis peccantem, sed ad
salutem posuisti pœnitentiam, qui nos humiles et indignos servos tuos dignatus
es in hac hora stare ante gloriam sancti tui altaris, debitamque tibi adorationem
et glorificationem exhibere: ipse, Domine, suscipe ex ore nostro peccatorum
ter sanctum hymnum, et respice nos in bonitate tua: condona nobis omne
peccatum voluntarium et involuntarium, et sanctifica animas corporasque
nostra, et da nobis te in sanctitatem colere omnibus diebus vitæ
nostræ, intercessionibus sanctæ Deiparæ, et omnium sanctorum
qui a sæculo tibi placuerunt. Alta voce: Quia sanctus es,
Deus noster, et tibi gloriam referimus, Patri et Filio et Sancto Spiritui,
nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Chorus: Amen.
His
completis et choro psallente, Gloria et nunc, cantant et ipsi, sacerdos
nempe et diaconus ter sanctum hymnum, facientes simul et tres reverentias
ante sanctam mensam. Deinde
dicit diaconus sacerdoti: Benedic,
domine: et procedunt ad sedem. Et sacerdos abeundo dicit: Benedictus
qui venit in nomine Domini. Diaconus autem: Benedic, domine, supernam
cathedram. Et sacerdos: Benedictus es super throno gloriæ
regni tui, qui sedes super Cherubim, perpetuo, nunc et semper, et in sæcula
sæculorum. Chorus:
Amen.
Et
completo hymno ter sancto, diaconus veniens ante ostium dicit:
Attendamus. Et sacerdos: Pax omnibus. Diaconus: Sapientia.
Et
lector incipit, Alleluia, Psalmus David. Et diaconus rursum:
Attendamus. Lector propositum apostoli et diei. Et diaconus rursum:
Attendamus.
Et
lectione apostoli completa sacerdos exclamat: Pax tibi. Diaconus:
Sapientia. Et Chorus: Alleluia, Psalmus David. Et diaconus rursum:
Attendamus. Lector propositum apostoli et diei. Et diaconus rursum:
Attendamus.
Et
lectione apostoli completa, exclamat sacerdos: Pax tibi. Diaconus:
Sapientia.
Et Chorus: Alleluia, Psalmus David. Et accipiens diaconus
thuribulum et incensum, accedit ad sacerdotem dicens: Benedic, domine,
incensum.
Benedicente
autem sacerdote, et hanc orationem recitante:
Incensum tibi offerimus, Christe Deus noster, in odorem suavitatis spiritualis,
nobis vicissim repende divinam gratiam sanctissimi tui Spiritus perpetuo,
nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen; incensat diaconus
sanctam mensam in circuitu, sacrarium totum et aerem. Et postea deposito
thuribulo, venit ad sacerdotem, et inclinato ipsi capite, tenens stolam
cum sancto Evangelio extremis digitis, videlicet in illo loco sanctæ
mensæ dicit: Benedic, domine, evangelistam sancti apostoli et
evangellistæ N. Sacerdos autem signans illum dicit: Deus per
intercessionem sancti gloriosi apostoli et evangelistæ N. det tibi
verbum ad evangelizandum multa virtute. Et diaconus dicit: Amen.
Et
adorato cum pietate sancto Evallgelio, egressus per sanctas portas, præcedentibus
lampadibus et suffimentis, venit et stat superne in ambone, aut in constituto
loco. Sacerdos
vero stans ante sanctam mensam, respiciens ad occidentem alta voce dicit:
Sapientia recta: audiamus sanctum Evangelium. Et
diaconus:
Ex Evangelio sancti N. lectio. Et sacerdos: Attendamus. Completo
autem Evangelio, dicit diacono sacerdos:
Pax tibi. Et
diaconus veniens usque ad sanctas portas reddit sanctum Evangelium sacerdoti.
Deinde
in consueto loco stans sic incipit:
Dicamus omnes ex tota anima, et ex tota mente dicamus. Chorus: Domine,
miserere. Diaconus: Domine omnipotens, Deus Patrum nostrorum, precamur
te exaudi et miserere. Chorus: Domine, miserere. Diaconus:
Miserere nostri, Deus, secundum magnam misericordiam tuam, precamur te,
Domine, exaudi. Chorus: Domine, miserere. Diaconus: Etiam
precamur pro piissimis et a Deo custoditis Imperatoribus nostris, ut concedas
ipsis potentiam, victoriam, perseverantiam, pacem, sanitatem, salutem,
et ut Dominus Deus noster magis ac magis ipsos adjuvet et in omnibus dirigat,
et sub pedibus eorum subjiciat omnem inimicum et adversarium. Chorus:
Domine, miserere.
Sacerdos
autem hanc orationem secreto dicit:
Domine Deus noster, intensam hanc supplicationem a servis tuis suscipe
et miserere nostri, secundum multitudinem misericordiæ tuæ,
et miserationes tuas in nos demitte, et in omnem populum tuum, qui copiosam
misericordiam a te exspectat. Alta
voce:
Quoniam misericors et benignus Deus es, et tibi gloriam referimus, Patri
et Filio et Spiritui sancto, nunc et semper, et in sæcula sæculorum.
Chorus:
Amen.
Diaconus:
Rogate, catechumeni, Dominum. Chorus: Domine, miserere. Diaconus:
Fideles
pro catechumenis precemur, ut Dominus eorum misereatur. Chorus:
Domine, miserere. Diaconus; Ut erudiat eos verbo veritatis. Chorus:
Domine.
miserere. Diaconus: Ut revelet ipsis evangelium justitiæ.
Chorus:
Domine,
miserere. Diaconus: Ut uniat eos sanctæ, catholicæ et
apostolicæ Ecclesiæ. Chorus: Domine,
miserere. Diaconus: Serva, miserere, protege et custodi illos, Deus,
gratia tua. Chorus: Domine, miserere. Diaconus: Catechumeni,
capita vestra Domino inclinate. Chorus:
Tibi, Domine.
Oratio
catechumenorum ante sanctam oblationem quam dicit sacerdos secreto:
Domine Deus noster, qui in altis habitas, et humilia respicis, qui salutem
humano generi misisti per unigenitum Filium et Deum ac Dominum nostrum
Jesum Christum, respice servos tuos catechumenos, qui suam tibi cervicem
inclinarunt, et dignare illos in tempore opportuno lavacro regenerationis,
remissione peccatorum, et indumento incorruptonis: uni eos sanctæ
tuæ catholicæ et apostolicæ Ecclesiæ, et annumera
eos cum electo tuo grege. Alta voce: Ut et ipsi simul nobiscum glorificent
venerandum tuum et magnificum Nomen, Patris et Filii et sancti Spiritus,
nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Chorus: Amen.
Post
exclamationem accipit sacerdos corporale, et, ut moris est, expandit. Diaconus:
Quotquot catechumeni accedite, quotquot catechumeni accedite, quotquot
catechumeni accedite: ne quis ex catechumenis maneat. Quotquot fideles
etiam atque etiam in pace Dominum precemur. Chorus: Domine, miserere.
Oratio
fidelium prima, postquam expansum est corporale, quam sacerdos secreto
dicit: Gratias
agimus tibi, Domine Deus Virtutum. qui dignatus es ut nos nunc altari tuo
adstaremus, et procideremus ante miserationes tuas pro peccatis nostris
et ignorantiis populi: suscipe Deus supplicationem nostram: fac nos esse
dignos qui offeramus tibi preces, supplicationes et incruenta sacrificia
pro toto populo tuo; et fac nos idoneos, quos in hoc ministerio posuisti,
ut in virtute Spiritus tui sancti inculpate et innoxie in puro conscientiæ
nostræ testimonio, invocemus te in omni tempore et loco, ut exaudiens
nos, propitius nobis sis in multitudine bonitatis tuæ.
Orante
sacerdote, diaconus, si adest, pacifica recitat extra sanctum tribunal,
in consueto loco:
Etiam atque etiam in pace Dominum precemur. Chorus:
Domine, miserere.
Diaconus:
Pro Sancta hac mansione, tota urbe et regione, et iis qui cum fide habitant
in illis, Dominum precemur. Chorus: Domine, miserere. Diaconus:
Pro aeris temperie, fructum terræ fertilitate, et pro temporibus
pacificis Dominum precemur. Chorus: Domine, miserere. Diaconus:
Pro navigantibus, iter agentibus, ægrotantibus, laborantibus, captivis,
et pro salute ipsorum Dominum precemur. Chorus: Domine, miserere.
Diaconus:
Ut liberemur ab omni afflictione, ira, periculo et necessitate, Dominum
precemur. Chorus: Domine, miserere. Diaconus: Suscipe, serva,
miserere et custodi nos per gratiam tuam, Deus. Chorus: Domine,
miserere. Diaconus: Sapientia. Sacerdos alta voce: Quia te
decet omnis gloria, honor et adoratio, Patrem et Filium et sanctum Spiritum,
perpetuo, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Chorus:
Amen.
Oratio
fidelium secunda, quam sacerdos secreto dicit. Iterum
et sæpius coram te procidimus, et te rogamus, bone et clemens, respiciens
supplicationem nostram, purges animas et corpora nostra ab omni inquinamento
carnis et spiritus, et des nobis innoxiam et inculpatam ad sanctum altare
tuum frequentiam. Largire autem, Deus, etiam iis qui nobiscum precantur
profectum vitæ et fidei et spiritualis prudentiæ: da iis qui
te semper cum timore et amore colunt, ut innoxie et inculpate sanctis mysteriis
tuis participent, et cælesti regno dignentur.
Orante
sacerdote,diaconus pacifica recitat ante sanctum tribunal.
Sacerdos
alta voce:
Ut a potentia tua jugiter custoditi, tibi gloriam referamus, Patri et Filio
et sancto Spiritui, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Chorus:
Amen.
Post
exclamationem dicit orationem apud se: et cantores hymnum canunt Cherubicum.
Diaconus autem accedens ad sacerdotem, cum incenso suffumigat in modum
crucis et in circuitu sanctam mensam, sacrarium et sacerdotem. Et postea
stat reverenter ad sinistram sacerdotis, exspectans orationis complementum.
Oratio quam secreto dicit sacerdos, dum Cherubicus hymnus cantatur.
Nullus
eorum, qui carnalibus concupiscentiis et voluptatibus sunt irretiti, dignus
est, qui accedat vel appropinquet et ministret tibi, Rex gloriæ:
ministrare namque tibi, magnum et tremendum est etiam cælestibus
Potestatibus. Attamen ob ineffabilem et immensam tuam benignitatem sine
mutatione, factus es homo et Pontifex noster appellatus, et hujus solemnis
et incruenti sacrificii sacrum ministerium nobis tradidisti, utpote Dominus
universorum. Tu enim solus, Domine Deus noster, dominaris cælestibus
et terrenis: qui super thronum Cherubicum veheris, Seraphinorum Dominus
et Rex Israel, solus sanctus et in sanctis requiescens. Te igitur deprecor,
qui solus bonus es, et libenter exaudis, respice in me peccatorem et inutilem
servum tuum; et purga animam meam et cor meum a conscientia mala, et idoneum
me fac per virtutem Spiritus Sancti tui, indutum per gratiam tuam sacerdotali
ministerio, ut huic sanctæ tuæ mensæ assistam, et tuum
sanctum et immaculatum corpus et pretiosum sanguinem consecrem. Tibi enim
inclinata cervice supplico, et precor te ne avertas faciem tuam a me, nec
me ex servorum tuorum numero rejicias, sed dignare ut a me peccatore et
indigno famulo tuo hæc dona offerantur. Tu enim es qui offers, et
cui offeretur, et accipis et distribuis, Christe Deus noster, et gloriam
referimus cum principio carente Patre, et sanctissimo, bono vivificoque
tuo Spiritu, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
Completa
autem oratione, Cherubicum simul hymnum precantes recitant, et ter recitando
adorant, deinde quinquagesimum psalmum secreto,et ter adorantes procedunt
ad propositionis mensam, præeunte diacono cum incenso, et postquam
sancta incensavit, apud se sic precatur: Deus
propitius esto mihi peccatori. Sacerdos
dicit: Tolle.
Domine.
Sacerdos
autem velum aerem dictum imponit sinistro humero diaconi dicens:
In pace extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum. Benedicat
te Dominus ex Sion, qui fecit cælum et terram, perpetuo, nunc et
semper, et in sæcula sæculorum. Diaconus: Amen.
Deinde
sanctum discum sumit diaconus super caput suum cumn attentione. Sacerdos
autem, tollens sanctum calicem solum, et diaconus, dextera tenens thuribulum
uno digito, et pertranseuntes templum orant ambo pro omnibus dicentes:
Memor sit Dominus omnium nostrum in regno suo, perpetuo, nunc et semper,
et in sæcula sæculorum. Chorus: Amen. Et sæpius
hoc dicunt donec compleatur magnus ingressus. Intrantes vero in sanctum
tribunal, dicunt apud se: Benedictus qui venit in nomine Domini.
Rursus
diaconus sacerdoti caput inclinans dicit:
Memento mei peccatoris, domine sancte. Sacerdos
vero: Memor
sit tui Dominus Deus in regno suo jugiter, nunc et semper, et in sæcula
sæculorum. Amen.
Deinde
deponit ipse quoque sanctum calicem in sacra mensa, hunc versiculum dicens:Decorus
Joseph, cum de ligno illibatum tuum corpum deposuisset, in sindone munda
et aromatibus, in monumento novo parentans locavit.
Deinceps
deponit sacerdos velamenta a sancto disco, et a sancto calice, et velum
aerem dictum accipiens ex humeris diaconi, postquam incensavit per ipsum,
sancta coperit. Deinde diaconus sancta ter incensat, dicens:
Benefac, Domine, in bona voluntate tua Sion. Mox orantes dicunt:
Deus propitius esto mihi peccatori. Ante sanctam mensam ter adorant.
Et sacerdos quidem stat; diaconus autem inclinato capite sacerdoti dicit:
Precare pro me, domine. Sacerdos
dicit: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissiimi obumbrabit
tibi. Diaconus dicit: Idem Spiritus sanctus voviscum et nobiscum
ministrabit perpetuo, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
Memor esto mei, domine sancte.
Sacerdot autem dicit: Memor sit tui
Deus in regno suo, perpetuo, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Diaconus:
Amen, amen, amen.
Et
postquam adoravit, venit ad consuetum locum. dicens:
Compleamus precationem nostram Domino.
Chorus: Domine, miserere.
Diaconus:
Pro pretiosis donis propositis Dominum precemur. Chorus: Domine,
miserere. Diaconus: Pro sancta hac æde, et pro iis qui cum
fide, pietate et timore Dei in illam ingrediuntur, Dominum precemur. Chorus: Domine,
miserere. Diaconus: Ut nos liberemur ab omni afflictione, ira, periculo
et necessitate, Dominum precemur. Chorus: Domine, miserere.
Oratio
oblationis post divinorum donorum in sancta mensa depositionem, quam sacerdos
secreto dicit.
Domine
Deus omnipotens, solus sanctus, qui suscipis sacrificium laudis ab iis
qui invocant te in toto corde, suscipe etiam nostram peccatorum deprecationem,
et offer in sancto tuo altari, et fac nos idoneos ad offerendum tibi dona
et sacrificia spiritualia pro peccatis nostris et populi ignorantiis, et
præsta ut invenimus gratiam coram te, ut acceptum tibi sit sacrificium
nostrum, et Spiritus gratiæ tuæ bonus habitet in nobis, et
in propositis his donis et in toto populo tuo.
Diaconus:
Suscipe, serva, miserere et custodi nos, Deus, gratia tua. Chorus:
Domine, miserere. Diaconus: Omnem diem perfectum, pacificum et sine
peccato a Domino petamus. Chorus: Concede, Domine. Diaconus:
Angelum pacis, fidelem ducem, custodem animarum et corporum nostrorum a
Domino petamus. Chorus:
Concede, Domine. Diaconus: Veniam
et remissionem peccatorum et delictorum nostrorum a Domino petamus. Chorus:
Concede,
Domine. Diaconus: Bona et animabus nostris competentia, et pacem
mundo a Domino petamus. Chorus:
Concede, Domine. Diaconus:
Residuum vitæ nostræ tempus in pace et pœnitentia transigere
a Domino petamus. Chorus: Concede, Domine. Diaconus: Christianum
vitæ nostræ finem, sine dolore et dedecore, pacificam, et bonam
ante terribile tribunal defensionem a Domino petamus. Chorus: Concede,
Domine. Diaconus: Sanctissimæ, intemeratæ, super omnes
benedictæ, Dominæ nostræ Deiparæ et semper virginis
Mariæ cum omnibus sanctis memoriam agentes, nosmetispsos et mutuo,
et totam vitam nostram Christo Deo consecremus. Chorus: Tibi, Domine.
Sacerdos
alta voce:
Per miserationes unigeniti Filii tui, cum quo benedictus es, cum sanctissimo,
bono eti vivifico Spiritu tuo, nunc et semper, et in sæcula sæculorum.
Chorus:
Amen. Sacerdos: Pax omnibus. Diaconus: Diligamus nos invicem,
ut in concordia confiteamur. Chorus: Patrem, Filium et Sanctum Spiritum,
Trinitatem consubstantialem et inseparabilem.
Sacerdos
ter adorat, dicens ter secreto:
Diligam te, Domine, fortitudo mea, Dominus firmamentum meum, et refugium
meum. Et diaconus circumplectitur stolam suam, et adorat ter, et alta
voce subjungit: Portas, portas, in sapientia attendamus. Et chorus,
Credo.
Et
post completum sanctum symbolum, dicit diaconus alta voce: Stemus probe,
stemus cum timore: attendamus sanctam oblationem in pace offerre.
Chorus:
Oleum pacis, sacrificium laudis.
Sacerdos
alta voce: Gratia
Domini nostri Jesu Christi, et dilectio Dei et Patris et communicatio Sancti
Spiritus sit cum omnibus nobis. Chorus: Et cuum Spiritu tuo. Sacerdos:
Sursum corda habeamus. Chorus:
Habemus ad Dominum. Sacerdos:
Gratias agamus Domino. Chorus: Dignum et justum est adorare Patrem.
Filium et Sanclum Spiritum, Trinitatem consubstantialem et individuam.
Sacerdos
inclinatus secreto precatur:
Dignum et justum est te celebrare, te benedicere, te laudare, tibi gratias
agere, te adorare in omni loco dominationis tuæ. Tu enim es Deus
ineffabilis, incomprehensibilis, illvisibilis, inexcogitabilis, semper
exsistens, eodem modo exsistens, tu et unigenitus Filius tuus et Spiritus
tuus sanctus. Tu ex nihilo nos condidisti, et lapsos rursus erexisti; nec
desiisti omnia facere, donec nos in cælum deduceres, et futurum regnum
tuum largireris. Pro his omnibus gratias agimus tibi, et Filio tuo unigenito,
et Spiritui sancto, pro omnibus, quæ videmus et quæ non videmus,
manifestis et occultis tuis in nos beneficiis. Gratias etiam agimus pro
hoc ministerio, quod ex manibus nostris accipere dignatus es; etiamsi tibi
adsint millia angelorum et dena millia archangelorum, Cherubim et Seraphim
sex alis instructi, multos oculos habentes, sublimes et alati. Alta
voce: Qui victoræ hymnum canunt, clamant, vociferantur et dicunt.
Chorus:
Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Sabaoth: plenum est cælum et terra
gloria tua: hosanna in excelsis: Benedictus qui venit in nomine Domini:
hosanna in excelsis.
Diaconus
autem accipit stolam, illamque in crucis formam super discum ducit; et
postquam super corporale abstersit, et cum velo aere dicto deponit. Deinde
transit in tertiam partem, et supra sancta ventilat reverenter flabello;
quod
si desit flabellum, hoc cum velamento facit.
Orat
sacerdos secreto:
Cum his quoque beatis Virtutibus, benigne Domine, et nos clamamus et dicimus:
Sanctus et omnino sanctus, tu et unigenitus Filius tuus, et Spiritus tuus
sanctus: sanctus es et omnino sanctus, et magnifica gloria tua: qui mundum
tuum ita dilexisti, ut Filium tuum unigenitum dares, ut omnis qui credit
in ipsum non pereat, sed habeat vitam æternam. Qui cum venisset,
et quam pro nobis susceperat œconomiam implesset nocte illa qua traditus
est, imo seipsum tradidit pro mundi vita, accepto pane in sanctis suis
et illibatis manibus: cum gratias agisset, benedixisset, sanctificasset,
fregisset, dedit sanctis discipulis et apostolis suis dicens: sacerdos
inclinat caput, et extollens dexteram cum pietate, benedicit sanctum panem,
alta voce dicens: Accipite, comedite: hoc est corpus meum, quod pro
vobis frangitur in remissionem peccatorum. Chorus: Amen.
Diaconus
vero apprehensa stola sua, ostendit et ipse cum sacerdote sanctum discum:
similiterque in sancto calice. Eodem modo cum pronuntiat sacerdos:
Tua ex tuis.
Sacerdote
secreto: Similiter
et calicem postquam cœnavit dicens: Alta voce sacerdos manum superne
tollens cum pietate benedicens ait: Bibite ex hoc omnes: hic est sanguis
meus novi Testamenti, qui pro multis et vobis effunditur in remissionern
peccatorum. Chorus: Amen.
Sacerdos
inclinans caput, orat secreto:
Memores igitur salutaris hujus mandati, et omnium quæ pro nobis facta
sunt, crucis, sepulcri, triduanæ resurrectionis, in cælos ascensionis,
a dextris sessionis, secundi et gloriosi adventus. Alta voce: Tua
ex tuis tibi offerimus in omnibus et per omnia.Chorus: Te
laudamus, te benedicimuls, tibi gratias agimus, Domine, et obsecramus te,
Deus noster.
Sacerdos
rursus, inclinans caput, orat secreto:
Etiam offerimus tibi rationabilem hunc et incruentum cultum, et rogamus,
precamur et obsecramus, mitte Spiritum sanctum in nos, et in hæc
proposita dona.
Diaconus
deponit flabellum aut velum quod tenebat, et accedit prope sacerdotem et
ter ambo adorant ante sanctam mensam, et hoc apud se precantur:
Deus, propitius esto mihi peccatori. Dicunt ter secreto: Domine,
qui sanctissimum Spiritum in tertia hora apostolis nostris misisti; hunc,
o bone, ne auferas a nobis; et hoc, Cor mundum crea in me, Deus,
et Spiritum rectum innova in visceribus meis (Psalm. 50. 12). Deinde
caput inclinans diaconus, ostendit cum stola sanctum panem, et dicit
secreto: benedic, domine, Sanctum panem.
Et
sacerdos erectus, signat ter sancta dona, secreto dicens:
Fac panem hunc pretiosum corpus Christi tui. Diaconus: Amen. Et
rursus diaconus: Benedic, domine, sanctum calicem. Sacerdos benedicens
dicit: Quod autem in hoc calice est, pretiosus sanguis Christi tui.
Diaconus:
Amen.
Et
rursum diaconus utraque sancta stola demonstrans ait:
benedic, domine. Sacerdos vero manu utraque sancta benedicens ait:
Immutans Spiritu tuo Sancto. Diaconus:
Amen, amen, amen. Et diaconus postquam caput inclinavit sacerdoti, et
dixit ei: Memento mei peccatoris, sancte domine, revertitu in locum
in quo prius steterat, accepto ut antea flabello.
Sacerdos
autem orat secreto: Ut
fiat accipientibus in vigilantiam animæ, in remissionem peccatorum,
in communicationem Spiritus sancti, in regni cælorum plenitludinem,
in fiduciam erga te, non in delictum et condemnationem. Item offerimus
tibi rationabile hoc obsequium pro iis, qui in fide mortui sunt, majoribus,
patribus, patriarchis, prophetis, apostolis, prædicatoribus, evangelistis,
martyribus, confessoribus, abstinentibus, et quovis spiritu in fide consummato.
Alta
voce: Præsertim
pro sanctissima, intemerata, super omnes benedicta, gloriosa Domina nostra
Deipara et semper virgine Maria. Chorus
canit:
Dignum est certe te beatam prædicare Deiparam. Vel quod proprium
est diei canitur.
Diaconus
in circuitu incenso cohonestat sanctam mensam et diptycha. Defunctorum
autem et viventium, quorum vult, memoriam agit. Sacerdos autem inclinatus
orat secreto:
Sancti Johannis prophetæ, præcursoris et Baptistæ, Sanctorum
et celebrium apostolorum, Sancti N. cujus memoriam colimus, et omnium sanctorum
tuorum, quorum precibus protege nos, Deus, et memento omnium qui dormierunt
in spe resurrectionis vitæ eternæ. Hic sacerdos memoriam
agit quorum vult vivorum et mortuorum; pro vivis dicit: Pro salute,
protectione, et remissione peccatorum servi Dei N.:
Pro mortuis dicit:
Pro requie et remissione animæ servi tui N. in loco lucido, unde
aufugit dolor, gemitus, da illi requiem, Deus noster, et fac eam quiescere,
ubi circumspectat lumen vultus tui. Etiam rogamus te, memento, Domine,
omnis episcopatus orthodoxi, eorum qui recte tractant verbum veritatis
tuæ, omnis presbyteratus et in Christo diaconatus, et omnis sacerdotalis
ordinis. Adhuc offerimus tibi hunc rationabilem cultum pro orbe terræ,
pro sancta, catholica et apostolica Ecclesia, pro iis qui castitate et
recto instituto vitam agunt: pro fidelissimi et Christi amantibus Imperatoribus
nostris, pro toto palatio et exercitu illorum: da illis, Domine, pacificum
imperium, ut et nos in ipsorum tranquillitate, quietam vitam agamus, cum
omni pietate et honestate.
Diaconus
quidem convertitur ad portam sancti tribunalis, tenens stola tribus extremis
digitis, et dicit:
Et cunctorum et cunctarum. Chorus autem canit: Et cunctorum et cunctarum.
Sacerdos
autem alta voce dicit: In primis memento, Domine, archiepiscopi nostri
N. quem concedas in ecclesiis tuis esse salvum, honoratum, sanum, longevum,
recte tractantem verbum veritatis tuæ. Et diaconus ad ianuam stans
dicit: Sacratissimi metropolitæ N. aut episcopi N.: et
pro offerente sacra dona ista piissimo sacerdote N.: pro salute piissimorum
et a Deo custoditorum Imperatorum nostrorum, et cunctorum et cunctarum.
Chorus:
Et cunctorum et cunctarum.
Sacerdos
orat secreto:
Memento, Domine, civitatis, in qua habitamus, et omnis urbis ac regionis,
et eorum qui cum fide in ipsis habitant. Memento, Domine, navigantium,
iter agentium, ægrotorum, laborantium, captivorum, et salutis ipsorum.
Memento, Domine, eorum qui fructum afferunt, et bene operantur in sanctis
tuis Ecclesiis, et qui pauperum recordantur, et in nos omnes misericordias
tuas emitte. Alta voce: Et da nobis uno ore et uno corde glorificare
et celebrare venerandum et magnificum nomen tuum, Patris et Filii et Spiritus
sancti, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Chorus:
Amen.
Sacerdos
convertit se ad portam et benedicens alta voce dicit:
Et erunt misericordiæ magni Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi
cum omnibus vobis. Chorus: Et cum spiritu tuo. Et diaconus egreditur,
si adest; sin minus, sacerdos, et stans in consueto loco dicit: Omnium
sanctorum memoriam agentes, etiam atque etiam Dominum precemur. Chorus:
Domine miserere. Diaconus: Pro oblatis et sanctificatis pretiosis
donis Dominum precemur. Chorus: Domine, miserere. Diaconus:
Ut benignus Deus noster, qui suscepit ea in sanctum, supercæleste
et intellectuale altare suum, in odorem suavitatis spiritualis, mittat
vicissim nobis divinam gratiam et donum sanctissimi Spiritus, Dominum precemur.
Chorus:
Domine, miserere. Diaconus: Ut eruamur nos ab omni afflictione,
ira, periculo et necessitate, Dominum precemur. Chorus: Domine,
miserere.
Sacerdos
orat secreto:
Tibi vitam totam et spem nostram commendamus, clemens Domine, et rogamus
te, precemur et obsecramus, ut cælestium tuorum ac tremendorum mysteriorum
hujus sanctæ et spiritualis mensæ cum pura conscientia participes
esse dignemur, ad remissionem peccatorum et veniam delictorum, in Spiritus
sancti communionem, in regni cælorum hereditatem, in fiduciam erga
te, non in judicium aut condemnationem. Diaconus: Suscipe, serva,
miserere et custodi nos, Deus, gratia tua. Chorus: Domine, miserere.
Diaconus:
Diem totum perfectum, pacificum et sine peccato a Domino petamus. Chorus:
Concede,
Domine. Diaconus: Angelum pacis, fidelem ducem, custodem animarum
et corporum nostrorum a Domino petamus.
Chorus: Concede, Domine.
Diaconus:
Veniam et remissionem peccatorum et delictorum nostrorum a Domino petamus.
Chorus:
Concede,
Domine. Diaconus: Bona et utilia animæ nostræ, et pacem
mundo a Domino petamus.
Chorus:
Concede, Domine. Diaconus:
Residuum tempus vitæ nostræ in pace et pœnitentia transigere
a Domino petamus. Chorus:
Concede, Domine.
Diaconus: Christianum
vitæ nostræ finem, sine dolore et dedecore, pacificam, et bonam
ante terribile tribunal defensionem a Domino petamus. Chorus: Concede,
Domine. Diaconus: Unitatem fidei et communicationem sancti Spiritus
petentes, nosmetipsos invicem, et totam vitam nostram Domino consecremus.
Chorus:
Tibi, Domine.
Alta
voce sacerdos:
Et dignos nos facias, Domine, ut cum fiducia et sine crimine invocemus
te cælestem Deum Patrem et dicamus. Chorus: Pater noster.
Sacerdos
alta voce: Quia tuum est regnum et potestas et gloria, Patris et Filii
et Spiritus sancti, nunc et semper, et in sæcula sæculorum.
Chorus:
Amen. Sacerdos: Pax omnibus. Chorus: Et cum spiritu tuo. Diaconus:
Capita vestra Domino inclinate. Chorus:
Tibi, Domine.
Diaconus
igitur inclinans paululum caput, et videns sacerdotem adorantem, adorat
et ipse. Sacerdos inclinatus secreto precatur:
Gratias agimus tibi, rex invisibilis, qui per immensam virtutem tuam omnia
creasti, et ex multitudine misericordiaæ tuæ ex nihilo omnia
condidisti: ipse, Domine, de cælo respice eos qui tibi capita inclinant;
non enim inclinant carni et sanguini, sed tibi tremendo Deo. Tu ergo, Domine,
proposita nobis in bonum ex æquo distribue secundum cujusque necessitatem:
cum navigantibus naviga, cum iter agentibus iter age, ægrotos sana,
medicus animarum et corporum. Alta voce sacerdos: Gratia et miserationibus
et benignitate Unigeniti Filii tui, quicum tu benedictus es, cum sanctissimo,
bono et vivifico tuo Spiritu, nunc et semper, et in sæcula sæculorum.
Chorus:
Amen.
Sacerdot
orat secreto:
Attende, Domine Jesu Christe Deus noster, ex sancto habitaculo tuo, et
ex throno gloriæ regni tui, et veni ad sanctificandum nos, qui sursum
cum Patre sedes, et hic nobiscum invisibiliter versaris: et dignare potenti
manu tua nobis impertiri immaculatum corpus et pretiosum sanguinem tuum,
et per nos toti populo. Deinde
adorant sacerdos et diaconus, in eo in quo stant loco, ter secreto dicentes:
Deus, propitius esto mihi peccatori. Et
populus similiter, omnes cum pietate adorant. Cum autem viderit diaconus
sacerdotem manus extendentem, et tangentem sanctum, ut faciat sanctam elevationem,
alta voce dicit: Attendamus. Et sacerdos:
Sancta sanctis. Chorus: Unus sanctus, unus Dominus Jesus Christus,
in gloriam Dei Patris. Amen.
Tum
cantat chorus communionem diei, aut sancti, cujus est festum. Et diaconus
præcingit se stola in crucis modum, et stans a dextris sacerdotis
qui panem tenet, dicit:
Divide, Domine, panem sanctum. Sacerdos autem attente et pie dividens
illum in quatuor partes dicit: Frangitur et dividitur Agnus Dei, Filius
Patris, qui frangitur et non dividitur, qui semper comeditur, et numquam
consumitur, sed eos qui sunt participes sanctificat.
Tunc
accipit unam sancti panis partem, et manu tenet. Et diaconus ostendens
cum stola sanctum calicem dicit:
Imple, domine, sanctum calicem. Sacerdos autem dicit: Plenitudo
fidei Spiritus Sancti. Et facto signo crucis immittit in sanctum calicem.
Diaconus: Amen. Et accepta ferventi aqua, dicit sacerdoti: Benedic,
domine, sanctam hanc fervidam. Sacerdos benedicit dicens: Benedictus
fervor sanctorum tuorum jugiter, nunc et semper, et in sæcula sæculorum.
Amen. Diaconus autem infundit in modum crucis intra sanctum calicem
dicens: Fervor fidei plenus Spiritu Sancto. Amen. Et hoc facit ter,
et deposito ferventi vase, stat paululum retro. Sacerdos
autem dicit:
Accede, diacone. Et
accedens diaconus pœnitentiam pie exhibet et petit veniam. Sacerdos
autem tenens sanctum panem, dat diacono. Et
exosculans diaconus manum sibi porrigentem, accipit sanctum panem, dicens:
Impertire mihi, domine, pretiosum et sanctum corpus Domini Dei et Salvatoris
nostri Jesu Christi. Sacerdos autem dicit: Do tibi pretiosum, sanctum
et illibatum corpus Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi in remissionem
peccatorum, in vitam æternam.
Et
secedit pone sanctam mensam, inclinans caput, et orat eodem modo quo sacerdos.
Simili modo sacerdos accipit sanctum panem, inclinans caput ante sacram
mensam, et sic precatur:
Credo,
Domine, et confiteor quod tu es Deus et Filius Dei vivi, qui venisti in
mundum ut peccatores salvos faceres, quorum primus ego sum. Et cœnæ
tuæ mysticæ hodie, Fili Dei, consortem me accipe. Non enim
inimicis tuis mysterium dicam, non osculum tibi dabo sicut Judas, sed sicut
latro confiteor tibi: Memento mei, Domine, in regno tuo; et, Domine,
non sum dignus, ut sub sordidum tectum animæ meæ ingrediaris,
sed sicut dignatus es in spelunca et præsepio brutorum reclinari,
et in domo Simonis leprosi, etiamque mihi similem meretricem peccatricem
ad te accedentem recepisti, digneris etiam in præsepium animaæ
meæ rationis expertis, et in speluncam corporis mei mortui et leprosi
intrare. Et sicut non abhorruisti os sordidum meretricis osculantis intemeratos
pedes tuos: sic, Domine Deus meus, ne abhorreas me peccatorem, sed ut bonus
et clemens, dignare me participem fieri sanctissimi corporis et sanguinis
tui.
Deus
noster, condona, ignosce, remitte mihi peccatori, quæcumque in te
admisi, voluntaria et involuntaria; sive sciens, sive ignorans; seu verbo,
seu opere, seu concupiscentia commiserim: omnia mihi indulge, ut bonus
et clemens, intercessionibus intemeratæ et semper virginis matris
tuæ. lndemnatum me custodi, ut sumam pretiosum et immaculatum corpus,
ad medelam animæ et corporis: quia tuum est regnum et potestas et
gloria, Patris et Filii et Spiritus sancti, nunc et semper, et in sæcula
sæculorum. Amen.
Et
sic sumunt sanctum panem simliliterque sanctum calicem. Et sumit prius
quidem sacerdos tres haustus in una inclinatione, et in primo haustu dicit:
In nomine Patris, in secundo, in nomine Filii, in tertio,
in nomine Spiritus sancti. Et post sumptionem abstergit velamine sanctum
calicem, et labia sua dxtere simul et pie dicens: Hoc tetigit labia
mea, et auferet iniquitates meas, et peccata mea purgabit jugiter, nunc
et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
Tenens
autem sanctum calicem, vocat diaconum dicens:
Diacone. accede. Et diaconus venit, et adorat semel dicens: Ecce
accedo ad immortalem Regem: et illud, Credo et confiteor, totum.
Et dicit sacerdos: Communicas, serve Dei diacone N., pretioso et sancto
corpori et sanguini Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi in remissionem
peccatorum tuorum, et in vitam æternam. Postquam communicavit
diaconus, dicit sacerdos: Hoc tetigit labia tua, et auferet iniquitates
tuas, et purgabit peccata tua: ut pro seipso dixerat.
Tunc
accipiens diaconus sanctum discum super sanctum calicem, sancta spongia
diligenter abstergit, cum attentione et pietate, et velo sanctum calicem
tegit, et alia similiter vela et stellam sancto disco imponit. Et sancti
tribunalis portam aperiunt: et diaconus semel adorans, sumit sanctum calicem
cum veneratione, et venit ad ostium, et attollens sanctum calicem ostendit
ipsum populo dicens:
Cum timore Dei, et dilectione accedite. Chorus:
Amen, amen, amen. Benedictus qui venit in nomine Domini. Et sacerdos
benedicit populum, dicens alta voce: Serba, Deus, populum tuum, et
benedic hereditatem tuam. Et
Chorus:
In multos annos, Domine.
Et
revertuntur diaconus et sacerdos ad sanctam mensam: et incensum offert
sacerdos ter dicens apud semetipsum:
Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua. Deinde
accipiens sanctum discum ponit super caput diaconi. Et diaconus suscipiens
ipsum cum veneratione respiciens extra versus januam, nihil loquens pergit,
ad mensam propositionis, et deponit ipsum. Sacerdos autem adorans et accipiens
sanctum calicem, conversus ad januam videt populum dicens: Perpetuo,
nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Chorus: Amen.
Dum
psallitur, repleatur,
deferuntur
illa ad sanctam propositionibus mensam, precedente diacono, sacerdote
dicente hanc orationem secreto: Gratias agimus tibi, Domine benigne,
benefactor animarum nostrarum, quia in præsenti die dignatus es nos
cælestibus et immortalibus mysteriis tuis. Viam nostram dirige, confirma
nos omnes in timore tuo, custodi vitam nostram, tutus fac gressus nostros,
precibus et supplicationibus gloriosæ Deiparæ et semper virginis
Mariæ, et omnium Sanctorum tuorum.
Et
diaconus postquam incensum emisit in sancta, et thuribulum deposuit, in
consueto loco stans dicit:
Recti participes effecti divinorum, sanctorum, illibatorum, immortalium,
cælestium et vivificorum mysteriorum, digne gratias agamus Domino.
Chorus:
Domine, miserere. Diaconus: Suscipe, serva, miserere et custodi
nos, Deus, gratia tua. Chorus: Domine, miserere. Diaconus:
Diem omnem, perfectum, sanctum, pacificum, et a peccato immunem postulantes,
nos ipsos et invicem, et totam vitam nostram Christo Deo consecremus. Chorus:
Tibi,
Domine. Alta voce sacerdos: Quia tu sanctificatio nostra, et tibi
gloriam referimus, Patri et Filio et Sancto Spiritui, nunc et semper, et
in sæcula sæculorum. Chorus: Amen. Diaconus:
In pace procedamus; et rursus: Dominum precemur.
Oratio
pone ambonem alta voce a sacerdote extra tribunal pronuntiata.
Qui
benedicis benedicentes te, Domine, qui sanctificas eos qui in te confidunt,
serva populum tuum et benedic hereditatem tuam: plenitudinem Ecclesiæ
tuæ custodi, sanctifica eos qui diligunt decorem domus tuæ:
tu illos vicissim glorifica divina tua virtute, et ne derelinquas nos,
qui speramus in te. Da pacem mundo, Ecclesiis tuis, sacerdotibus, regibus
nostris, exercitui, et omni populo tuo: quia omne datum bonum, et omne
donum perfectum, desursum est, descendens ex te Patre luminum, et tibi
gloriam, gratiarum actionem et adorationem referimus, Patri et Filio et
sancto Spiritu, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Chorus:
Amen.
Dum
hæc oratio dicitur, stat diaconus ante sanctas januas, et tenens
stolam suam, ut sæpe dictum est, caput inclinat usque dum completa
est oratio. Et
chorus ter psallit illud:
Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc usque in sæculum; et psalmum. Benedicam
Dominum, vel sancti illius diei.
Oratio
dum contrahuntur sancta,secreto.
Qui
plenitudo legis et prophetarum es, Christus Deus noster, qui omnem paternam
œconomiam implevisti, imple gaudio et lætitia corda nostra perpetuo,
nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
Post
orationem egreditur sacerdos, et stans in consueto loco, distribuit panem
benedictum. Deinde facit dimissionem dicens:
Gloria tibi, Christe Deus noster, spes nostra, gloria tibi. Et
chorus:
Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto, nunc et semper, et in sæcula
sæculorum. Amen. Et si sit Dominica, dicit sacerdos: Qui resurrexit
ex mortuis Christus, verus Deus noster. Si vero non sit dies resurrectionis,
dicit: Christus verus Deus noster, precibus intemeratæ suæ
matris, divina virtute pretiosæ et vivificæ crucis, sanctorum
gloriosorum et celebrium apostolorum, sancti N. cujus festum illo die
colitur; sancti Patris nostri Joannis Chrysostomi, archiepiscopi Constantinopolitani,
sanctorum et justorum Dei parentum Joachim et Annæ, et omnium sanctorum,
misereatur nostri et servet nos, ut bonus et clemens.
Et
benedicens populum, ingreditur. Post dimissionem autem, si non est diaconus,
intrat sacerdos ad mensam propositionis, et quod residuum est in sancto
calice, attente et reverenter consumat,sanctum calicem ter vino et aqua
abluit, et attendit ne mancat particula, quæ vocatur margarita. Tunc
dicit:
Nunc dimittis servum tuum, Domine; totum hymnum.
Et
colligit sancta, calicem, discum cum velis, pro more. Si vero adsit diaconus,
id ipse facit. Sacerdos autem abit in vestiarium, et se exuit, ter dicens
illud.
Sanctus Deus;
et illud. Sanctissima Trinitas; et illud, Pater
Noster.
Tunc
dicit dimissorium Chrysostomi:
Oris tui velut fax resplendens gratia, orbem illuminavit, liberalitatis
thesauros in mundo deposuit, altitudinem humilitatis nobis ostendit. Sed
qui tuis verbis nos doces, Pater Joannes Chrysostome, intercede apud Christum
Deum pro salute animæ nostræ.
Post
hanc breviculum:
De cælis accepisti divinam gratiam, et labiis tuis omnes doces in
Trinitate unum Deum adorare, Joannes Chrysostome beatissime, sancte. Condigne
celebramus te; es enim præceptor, ut divina manifestans. Vel dicit
diei breviculum, vel resurrectionis, si sit Dominica, et dimissionem, ut
moris est, secreto. Tunc exit ad januas sancti tribunalis, indutus vestimento
suo sacerdotali, et adorat, dicens: Deus propitius esto mihi. Et
conversus ad populum benedicit, alta voce dicens: Custodiat Dominus
Deus vos omnes in gratia sua et benignitate, perpetuo, nunc et semper,
et in sæcula sæculorum. Amen.
Populus
autem inclinato capite dicit: Per orationes sanctorum Patrum. Et
in pace cum sancto Deo discedunt.